- SIMONIDES
- SIMONIDESCeus, Poeta melicus, floruit Olymp. 65. Pausaniae inprimis et Hieroni carus: primus memorandi artem invenisse fertur. Cum enim cenaret in Thessalia apud Scopam fortunatum hominem et nobilem, cecimssetque id carmen, quod in eum scripserat, in quo multa ornandi causâ poetatum more in Castorem, et Pollucem scripta fuerant, nimis ille sordide Simonidi dixit, se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo crarmine daturum; reliquum a suis Tyndaridis, quos aeque laudâsset, peteret, si ei videretur. Paulo post fertur esse nuntiatum Simonidi, ut prodiret, iuvenes stare ad ianuam duos quosdam, qui eum magnopere evocarent, tum surrexisse illum ipsum, prodiisse, vidisse neminem. Hôc interim spatiô conclave illud, ubi epularetur Scopas, concidisse: eâ ruinâ ipsum oppressum cum suis interiisse: quos cum humare vellent sui, neque posent obtriti innotescere ullô modô, Simonides dicitur ex eo quod meminiset, quô eorum locô quisque accubuisset, demonstrator uniuscuiusque sepeliendi fuisse. Hâc tum re admonitus invenisse fertur, ordinem esse maxime, qui memoriae lumen adferret. Cicero, l. 1. de Nat. Deor. c. 22. Simonides a tyranno Hierone rogatus, quid, aut qualis esset Deus, deliberandi causâ sibi unum diem postulavit: cum idem ab eo postridie rogaretur, biduum petiit; cum vero saepitus duplicaret numerum dierum, admiratusque Hiero quaereret, cur ita faceret: quia quanto, inquit, diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior. Ceterum scripsit odas, elegias, etc. Idem pugnam Marathoniam et Salaminiam descripsit. EXcelluit inprimis in ciendâ commiseratione, teste Quintilianô. l. 10. c. 1. ac Dionys. Halicarnassensi. Unde Catullus, Epigr. 39. v. 8.Paulum quidlibet adlocutionisMaestius lacrimis Simonideis.Horatius l. 2. Od. 1. v. 37.Sed ne relictis Musa procax iocisCeae retractes munera naeniae.Ubi noenia est carmen lugubre: Ceae vero sive Ceiae, ut Theocrit. Idyll. 17. Κήιος dicit, idem est ac Simonideae. Est vero hic Simonides, qui dcum 16. literis vetustis 4. adiecisset Palamedes Θ, Ζ, Φ, Χ, quatuor alias adiunxit, duas longas H, et Ω, et duas duplices Ξ, et Ψ. Quamquam de isto nec satis consentiant veteres; vel saltem dissentiant codices, librariorum fortasse culpâ. Vide Plinium, Marium Victorinum, et Suidam. De avaritia eius Aelian. ποικιλ. l. 8. c. 2. Quô nomine eum et Pindarus Isthm. Od. 2. quod primus Musam ἐργάτιν, h. e. mercenariam effecerit, perstringit, ut Scholiastae notarunt. Obiit Olymp. 78. aetat. 89. Fuit etiam Simonides Iunior prioris ex filia nepos; de quo Voss. Hist. Graec. l. 4. c. 6. Scripsit circa Olympiad. 82. librum Genealogiarum, Poemata, et tractatum de rebus recens inventis. Alius Simonides Magnesius fuit, qui carmine signavit res gestas Antiochi M. Sed et apud Suidam 2. praeterea huius nominis Poetas invenias. Unus fuit Carystius, vel Eretriensis, qui reliquit Graecorum conventum in Aulidem trimetrorum l. 2. et de Iphigenia unum Alter erat Crinei filius Amorginus dictus a patria Amogrgo, unâ ex insulis Cycladibus; qui praeter elegiarum libros scripsit Iambos, unde et ἰαμβογράφος vocatus: imo et secundum nonnullos primus hôc carminis genere usus fuit: quod antiquissimum esse arguit. Imo Suidas dicit claruise post bellum Troianum annis 406. Quomodo fuerit circa initium Olympiadum. Verum censeo centenarium excidisse librarii culpâ: ac pro μςτ, quod sit 406. rescribi oportere νςτ, hoc est, 506. Quod tempus proximeabit ab Eusebiano numero. Incidit enim in Olymp. 26. quando clarescere fortasse coepit, qui maius nomen adeptus Olymp. 29. Et sane hanc coniecturam firmant ista Procli apud Photium: Ἰάμβων δὲ ποιηταὶ, Ἀρχίλοχος ὁ Πάριος ἄριςτος, καὶ Σιμωνίδης ὁ Ἀμοργῖνος, ἠ ὡς ἔνιοι, Σάμιος. Samium etiam vocat Tzetz. in Chiliad. histor. Vossius; quem sis vide de Poet. Graec. c. 3. et seqq. et de Hist. Graec. l. 1. c. 8. et l. 4. c. 3. et 13. ut et Lil. Giraldum, Dialog. 9. de Poet. Leonem Allatium, dissert. de Simonid. Fabrum, Hist. Poet. Graec. etc. Nic. Loydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.